# Arithmeticorum libri II 115

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/115

Multiplico ipsum a. in b. & produco d. Quo fit, vt si a. propositus numerus sit 7. iam ipsum productum d. sit 7000. Cuius radix cu bica quidem paulò maior est, quàm 19. quae sit e. & quoniam cubi sunt ad inuicem in tripla ratione radicum; propterea cum d. numerus sit millecuplus ad ipsum a. cubus scilicet ad cubum: iam e. radix ipsius d. decupla erit ad radicem ipsius a. igitur rac dix ipsius a. quae sit f.erit pars decima ipsius 2. hoc est, paulò maior, quàm 1+ς Quòd si pro millenario assumpsissem cu abum maiorem, vtputa millionem, vicinior verò fuissem. Itaque deinceps: nam maior numerus distinctus partes exprimit. quia fnumerosior: neque aliter geometrico puncto accedere licet pro pter incommensurabilitatem quęsitae radicis, in nullum numerum cadentis. Haec de radicum quadratarum, & cubicarum extractione satis. Nunc ad progressiones veniamus. Nam quemadmodum datae quantitatis quadrata vel cubica radix via giometrica extrahatur in libello Datorum Theonis docuimus. Illius regulam Euclides in vltima secundi: Huius verò praeceptum Philon Byzantius, Apollonius, Archytas, Pappus, Eratosthenes, Menaechmus & alij tradidere: vt Eutotius Ascalonita in commentarijs Archimedis scripsit.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
