# Arithmeticorum libri II 116-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/116-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/116-2

PROPOSITIO Numerus multitudinis parium à binario successiue dispo itorum, multiplicatus in numerum vnitate maiorem, producit aggregatum ipsorum parium omnium. Exempli gratia, sunto quinque pares a b ede. à binario per ordinem dispositi. f. autem sit quinarius numerus ipsorum. g autem numerus vnitate maior, scilicet senarius, & ex f. in g. fiat h. Aio, quòd hest aggregatum ipsorum a bede. parium. Quod sic patet. palam est, quòd in tali exemplo f. est quinta radix, & g. sextaradix: Igitur, per septimam praecedentis libri h. talium radicum productum est numerus parte altera longior sextus: qui per octogesimam quintam dicti libri, est aggregatum ipsius e. paris sexti loci, & omnium praecedentium: quod erat demonstrandum. Et similiter in omni casu constabit propositum. PROPOSITIO Si in vno ordine fuerint quotlibet quantitates continie proportionales, & in secundo ordine quantitates vna plures in eadem ratione continue proportionales, ita vt earum differentia sint quantitatibus primi ordinis singulae singulis aepiales: tunc differentia primae & postremae secunli ordinis aequalis erit aggregato quintitatum primi ordinis. Ponantur in primo ordine quantitates continue proportionales quotuis, vtputa quatuor a b cd. quibus succedat in eadem proportione ipsa e. quinta. Deinde in secundo ordine vnà plures quantitates.s. quinque fęhkl. ita comparatae, vt dra ipsarum fg. sit aequalis ipsi a. Et differentia ipsarum gh. aequalis ipsi b.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
