Latin
PROPOSITIO 332
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 117-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 332 Si secundum duos terminos summantur quotlibet quantitates continue proportionales, quarum extrema multiplicent ipsi termini: tunc productorum differentia diuisa inter minorum differentiam, exhibet aggregatum ipsarum quantitatum. Sunto duo termini, gratia exem pli, numeri 2. &5. quorum quadrati 4. &25. cubi autem 8. &125. secundi quadrati 16. &625. quadratis autem intersit medius proportionalis 10. cubis duo medij proportio nales 20. &50. secundis quadratis tres medij proportionales 40. 100. 250. qui singuli producuntur ex ductu termino rum in se, &ad inuicem, &inde in singulos secundi, &tertij ordinis numeros, vt assolet multiplicatorum. In horum tertio ordine sunt quatuor numeri continue proportionales scilicet 8. 20. 50. 125. in quorum extremos 8. &125. multiplicati termini 2. &5. producunt 16. &625. quorum differentia est 609. Aio, quòd huiusmodi differentia diuiss in differentiam ipsorum 2. &5. hoc est, in 3. exhibet aygregatum dictorum quatuor numerorum continue proportionalium, scilicet 8. 20. 50. 125. quod sic ostenditur. Quoniam 2. ductus in se, facit 4. ductus in 5. facit 10. Iam idem 2 in 3. quę differentia est ipsorum 2. &5. producet differentiam insorum 4. &10. productorum: quoniam multiplicator ductus in differentiam multiplicatorum, producit differentiam productorum. Item quoniam 5. in 2. facit 10. &in se facit 2 5. iam &idem 5. in 3. faciet differentim ipsorum 10. &25. Simili ratione, quoniam 2. in 4. facit 8. &5. in 4. facit 20. (propter proportionalitatem numerorum) ideo 4.