# Arithmeticorum libri II 118

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 332. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/118

in differentiam dictam ipsorum 2. & 5. scilicet in 3. faciet dif ferentiam ipsorum 8. & 20. Non aliter deinceps ostendam, quod dicta terminorum 2. & 5. differentia multiplicata in 10 fa cit differentiam ipsorum 20. & 50. multiplicata quoque in 25. facit differentiam ipsorum 50. & 125. Quamobrem eadem terminorum differentia multiplicata in aggregatum ipsorum 4. ro 25 faciet aggregatum trium differentiarum dictarum, scilicet ipsorum 8 & 20. ipsorum 20. & 50. ipsorum 50. & 225. Sed tres tales differentiae coniunctae componunt extremorum 8. & 125. differentiam, igitur dicta terminorum differentia multiplicata in aggregatum ipsorum 4. 10. 25. producet differentiam ipsorum 8. & 125. extremorum. Quare & talis extremorum 8. & 125. (quae sunt producta ex terminis in 4. & 25. multiplicatis) differentia diuisa in terminorum differentiam, exhibebit dictum ipsorum 4. 10. 25. continue proportionalium aggregatum: sicut propositio concludit. Adhuc per eadem omnino demonstrabimus, quòd ipsa terminorum differentia multiplicata in singulos 8. 20. 50. 125. tertij ordi nis numeros, producet singulas quatuor sequentis ordinis numerorum differentias: & pinde eadem terminorum dra micata in aggregatum ipsorum 8. 20. 50. 125. producet aggregatum dictarum quatuor differentiarum sequentis ordinis: & ideo producet diam duorum extremorum 16. & 625. quae sunt producta ex ductu terminorum 2. & 5. in ipsos 8. & 125. extremos quatuor continue proportionalium. Vnde & talium productorum differentia diuisa in differentiam terminorum, exhibebit aggregatum ipsorum 8. 20. 50. 125. quatuor continue proportiona lium numerorum: quod erat demonstrandum. Similiter pro caeteris terminis, aut proportionibus ostendam quod proponitur. PROSicut est quadratus ad duplum suae radicis, sic est collateralis Triangulus numerus ad sequentem radicem. Exempli gratia, sit a. quinta radix b. autem quintus quadratus numerus: & ipsius a. duplus ipse c. Itend. sexta radix. cumque a. in se faciat ipsum b. Item a. in sequentem radicem d. faciet ipsum e. per diffin. parte altera longiorem sexti loci. Cuius dim idius sit s.qui per octauam praecedentis libri, erit triangulus quintus. Demonstrandum est ergo, quòd sicut est b. ad ipsum C.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
