Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 12
Unproofread scanNot analysed yet
fietque vt 6. 10. 14. aequali cremento procedant: scilicet quaternario crescentes. Quare, per pręmissam 6. cum 14. duplum faciunt ipsius 10. Igitur 6. cum 15. vnitate duplum praedictum excedent. &similiter hoc ipsum in omnibus tribus continuatis Qls ostendam: sicut demonstrandum proponitur. PROPOSITIO Omnis triangulus quadruplicatus &cum vnitate coniunctus, efficit aggregatum collateralis &sequentis quadratorum. Exempli gratia: triangulus 42, scilicet 10. quadruplicatus cum vnitate facit 41. aggregatum scilicet quadratorum quarti &quinti. Applico enim Dlo proposito praecedentem Δ10 &sequentem, scilicet tertium &quintum sic 6. 10. 15. atque ita per 117 propositionem huius, constabit, quod quartus quadratus fiet ex congerie ipsorum 10. &6. quarti &tertij triangulorum: Et similiter, quòd quintus quadratus fiet ex cumulo ipsorum 15. &10. quinti &quarti Qbt. Quo fit, vt aggregatum talium quarti &quinti quadratorum, quod est 41. constet ex congerie Alor extremorum. &ex duplo medij: Sed per praecedentem, congeries extremorum aequiualet duplum medij &vnitatem. Igitur aggregatum ex quarto &quinto quadratis constabit ex quadruplo Qli medij &ex vnitate. Hoc est, ipse Q medius, quartus in hoc casu, scilicet 10. quadrupliciter cum vnitate conficiet aggregatum ex quarto, &quintò quadratis 25. scilicet &16. sicut demonstrandum proponitur.