# Arithmeticorum libri II 12-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/12-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/12-2

PROPOSITIO Omnis quadratus cum praecedenti quadrato, & cum sibi collaterali parte altera longiori coniunctus, consummat hexagonum aequiangulum sibi collateralem. Exempli gratia: Quadratus quintus est 25. quartus praecedens 16. parte altera longior quintus 2c. Aio, quòd horum aggregatum consummat hexagonum aequiangulum quintum. Nam, per praemissam, augregatum ex quinto & quarto quadratis, aequiualet quadruplo trianguli quarti cum vnitate iuncto. Per octauam Digitized by ( oogle uam autem huius, parte altera longior quintus aequiualet duplo trianguli quarti. Ergo aggregatum ex quinto & quarto quadratis, & ex parte altera longiori quinto, aequinalet sexcuplum trianguli quarti & vnitatem.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
