# Arithmeticorum libri II 12

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/12

fietque vt 6. 10. 14. aequali cremento procedant: scilicet quaternario crescentes. Quare, per pręmissam 6. cum 14. duplum faciunt ipsius 10. Igitur 6. cum 15. vnitate duplum praedictum excedent. & similiter hoc ipsum in omnibus tribus continuatis Qls ostendam: sicut demonstrandum proponitur. PROPOSITIO Omnis triangulus quadruplicatus & cum vnitate coniunctus, efficit aggregatum collateralis & sequentis quadratorum. Exempli gratia: triangulus 42, scilicet 10. quadruplicatus cum vnitate facit 41. aggregatum scilicet quadratorum quarti & quinti. Applico enim Dlo proposito praecedentem Δ10 & sequentem, scilicet tertium & quintum sic 6. 10. 15. atque ita per 117 propositionem huius, constabit, quod quartus quadratus fiet ex congerie ipsorum 10. & 6. quarti & tertij triangulorum: Et similiter, quòd quintus quadratus fiet ex cumulo ipsorum 15. & 10. quinti & quarti Qbt. Quo fit, vt aggregatum talium quarti & quinti quadratorum, quod est 41. constet ex congerie Alor extremorum. & ex duplo medij: Sed per praecedentem, congeries extremorum aequiualet duplum medij & vnitatem. Igitur aggregatum ex quarto & quinto quadratis constabit ex quadruplo Qli medij & ex vnitate. Hoc est, ipse Q medius, quartus in hoc casu, scilicet 10. quadrupliciter cum vnitate conficiet aggregatum ex quarto, & quintò quadratis 25. scilicet & 16. sicut demonstrandum proponitur.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
