Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 121
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd enim productum ex vnitate in h. hoc est ipse h. sit duplum ipsius s. palam est: Nam f. fit ex c. in d. At ipse h. fit ex a. in d. qui duplus est ipsius c. quoniam scilicet a. est multitudo radicum &c. dimidium talis multitudinis. Constat ergo propositum. Sed e f. per pręmissam, est triplum aggregati quadratorum à quatuor radicibus propositis factorum: Ergo K. qui fit ex g. in h. sexcuplus erit aggregati quadratorum, sicut propositio concludit. Quod autem pro quatuor radicibus conclusum est, pro quotcunque propositis in infinitum demonstrabitur.