# Arithmeticorum libri II 123

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/123

ratio e. ad g. est aggregatum rationum a. ad b. & c. ad d. hoc b. est, quòd ratio e. ad g. componitur ex rationem a. ad b. & ex ratione e. ad d. Quod sic ostenditur. Ex a. in d. fiat f. & tunc, quoniam a. multiplicans ipsas cd. facit ipsas efierit per primam sexti, sicut c. ad d. sic e. ad f. Item, quia d. multiplicans ipsas a b. producit ipsas fg. erit sicut a: ad b. sic f. ad g. Sed ratio e. ad g. componitur ex rationibus e. ad f. & ipsius f. ad g. igitur eadem ratio e. ad g. componetur ex nominibus aequalibus, scilicet a. ad b. & c. ad d. Quod erat demonstrandum.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
