Latin
PROPOSITIO
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 13
Unproofread scanNot analysed yet
verùm tale sexcuplum cum vnitate constituit hexagonum aequiangulum quintum, sicut eius diffinitio supponit: Igitur hexagonus aequilaterus quintus consummabitur ex aggregato quinti &quarti quadratorum, &quinti parte altera longioris: quod fuit ostendendum. Similiter in omni casu procedam propositum demonstrans. PROPOSITIO. 322 Omnis hexagonus tetragonicus cum praecedenti quadrate coniunctus complet hexagonum aequiangulum sibi collateralem. Nam, nisi diffinitiones oblitus es, Hexagonus tetragonicus siue primi generis vocetur, constituitur ex quadrato collaterali, &ex duplo Ali praecedentis: Exempli gratia hexagonus talis quinti loci, scilicet 45. fit ex quinto quadrato 25. &ex duplo trianguli quarti 10. Sed tale duplum, per octauam huius, est. parte altera longior quintus scilicet 20. ergo hexagonus tetragonicus quintus aequiualet aggregatum ex quinto quadrato, &quinto parte altera longiore. verùm per praemissam quintus quadratus, cum quarto quadrato &cum quinto parte altera longiore consummat hexagonum aequilaterum quintum. Igitur hexagonus terragonicus quintus cum quadrato quanto conflabit hexagonum aequiangulum quintum: quod fuit demonstrandum. Et similiter in omni casu demonstrabo propositum. PROPOSITIO. 338, Sunt plerique numeri quadrati, qui coniuncti quadratum numerum faciunt. Sumatur enim quilibet in ordine imparium quadratus: namque his cum praecedenti quadrato in ordine. quadratorum sumpto coniunctus, per 132 huius, quadratum conficit. Exempli gratia. 9. quadratus, quintus in ordine imparium, cum quadrato quarto 16. conficit 25. quadratum quintum. Item 25. quadratus, tredecimus impar cum duodecimo quadrato scilicet 144. coniunctus, conficit 169. quadratum videlicet tredecimum. Idemque semper fit in oi quadrato impari. Constat ergo per 132 veritas propositi. Et aliter sic: sumantur duo inaequales quadrati numeri, aut ambo pares, aut ambo impares, siue duo plani similes a b. &bc. qui cum parem numerum faciant, iam totius ac. dimidius par erit. par erit. Esto igitur ipse dimidius a d. qui iam excedit ipsum ab. numerum ipso bd. ducatur numerus ab, in ipsum bc. &fiat e. igitur quadratus numerus erit e. per primam noni elementorum. Quandoquidem ex ductu quadratorum seu similium planorum fit. Sit deinde Qus ipsius b d. ipse f. nume rus. Ac denique ipsius a d. vel dc. quadratus ipse g. numerus. Sic enim, per quintam secundi elementorum ad numeros redactam, constabit quòd ipsorum, e f. quadratorum agregatum est aequale ipsi g. quadrato. Constat ergo rursus propositum.