Latin
SCHOLIA QUAEDAM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 130
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIA QUAEDAM. Otandum, quòd qantitatum alia est rationalis, Alia irrationalis. Et irrationalium, Malia simplex, hoc est, vnius nominis, aliae bimembris. Rursum, simplicium alia potentialiter tantùm rationalis: aliae cubo tantùm, alia quadrato secundo tantum rationalis: quae Medialis vocatur. Bimembrium autem duae sant pręcipuae species. Prima species, cuius membra sunt potentialiter tantùm commensurabilia. Secunda, cuius portiones sunt etiam potentialiter incommensurabiles. Prima species est triplex; &totuplex secunda. Illa enim continet Binomium per compositionem partium, &Residuum per excessum, Item Bimediale primum, cum suo residuo mediali primo. Item Bimediale secundum, cum suo residuo mediali secundo. Haec verò species continet Maiorem, cum Mlinori, item Potentem rationale, &Mediale, suumque Residuum, scilicet cum rationali mediale potentem: Item Potentem duo medialia: suumque Residuum cum mediali mediale potentem. Praeterea tam Binomium, quàm Residuum est sex specierum. Quae singula iamdudum diffinita sunt. Sed attendendum, quòd quantitas duorum nominum siue bimembris est, qua constat ex duabus portionibus ita ad inuicem affectis, vt ad vnum nomen redigi nequeant. Secus enim non erit Binominis quantitas. vt autem portiones tales alicuius quantitatis bimembris sint ita affectae, vt ad vnum nomen redigi nequeant, opus erit duabus conditionibus, scilicet vt portiones sint inuicem incommensurabiles nam portiones commensurabiles coniunctae conficiunt quantitatem vnius nominis &eius speciei, cuius sunt partes, vt oftendemus &insuper vt congeries quadratorum ipsarum portionum sit incommensurabilis producto earundem: sic enim fiet, vt talis congeries cum dupio talis prodiecti (quod est quae dratum propositae bimembris per quartam secundi) minime faciat quantitatem vnius nominis. Nam si dicta cengeries dicto producio commensurabilis esset; tunc congeries cum duplo dicto, hoc est, dictum quadratum, esset quantitas vnius nominis, &perinule quantitas ipsa esset vnius nominis: quia videlicet, radix vni nominis quadrati: quę conditiones exprimuntur in prędictis irrationalium diffinitionibas. Quoniam igitur necesse est, portiones, ex quibus bimembris quantitas, siue per compositionem, siue per abscissionem procedit, esse inuicem incommensurabiles: &insuper congeriem quadratorum eacundem portionum esse incommensitrabilem producto ipsarum: idcirco sex vtrinque irrationalium quantitatum species propagari oportet. Si enim portiones fuerint incommensicrabiles in magnitudine tantùm, hoc est, potentia solùm commensurabiles, fient tres species irrationalium, scilicet prima, secunda, &tertia. Si autem portiones fuerint incommensurabiles etiam potentialiter, fient tres reliquę species, scilicet quarta, quinta, &sexta. Deinde, si congeries quadratorum ipsarum portionum fuerit rationalis, &productum earum mediale, fiet prima, vel quarta species. Si autem congeries medialis, &productum rationale, siet secunda, vel quintae. Si verò tam congeries, quàm productum mediale, &alterutrum incommensitrabile; fiet tertia, vel sexta species, tam scilicet per coniunctionem portionum, quàm per excessum maioris supra minorem.