# Arithmeticorum libri II 133-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 49. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/133-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/133-2

PROPOSITIO 49 Omnis quantitas rationalis multiplicans aliquam quantitatem, producit quantitatem multiplicatae cognominem & commensurabilem. Exempli gratia, rationalis quantitas a. multiplicet quantitatem b. potentia tantùm rationalem, & faciat c. Aio, quòd c. potentia tantùm rationalis est, & ipsi b. multiplicatae commensurabilis. Sit enim ipsius a. quadratum d. & ipsius b. quadratum e. & ex d. in e. fiat f. Eritque per coroll. vndecimę huius, s. quadratum ipsius c. Cumque ex diffinitionibus, quantitatum a b. ipse disit numerus quadratus: ipse autem e. numerus non quadratus: iam eorum productum s. per coroll. secundae noni Eucl. non erit numerus quadratus. Igitur c. quae radix est ipsius s.per disfin.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
