# Arithmeticorum libri II 135

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/135

PROPOSITIO 53. Omnes duae quantitates, quarum quadrata sunt adinuicem sicut quadrati numeri; vel quarum cubi sunt adinuicem sicut cubi numeri? vel quarum secunda quadrata sunt adinuicem sicut bis quadrati numeri, sunt inter se commensurabiles. Exempli gratia, sint duae quantitates a b. quarum quadrata Cd. & quarum cubi e f. & quarum secunda quadrata gh. Aio, quòd, si cd. fuerint adinuicem, sicut quadrati numeri: vel si e f. fuerint adinuicem, sicut cubi numeri; vel f. gh. fuerint adinuicem, sicut bis quadrati numeri: Tunc in omni tali casu, ipsae – ab. quantitates erunt adinuicem commensurabiles. Nam si e d. sint inter se, sicut quadrati numeri; cùm talibus numeris intersit vnus medius numerus proportionalis, intererit ipsis Cd. vna media quantitas proportionalis, quae sit k. erunque ckd. quantitates talibus tribus numeris proportionales: cumque quadrata sint in dupla ratione radicum: erit sicut c. ad k. sicut a. ad b. Sed c. ad k. sicut numerus ad numerum: igitur a ad b. sicut numerus ad numerum: quare per secundam partem 43* huius, a b. inuicem commensarabiles: quod est propositum. Si autem ef. sint inter se sicut cubi numeri: tunc, quia talibus numeris intersunt duo numeri medij proportionales, intererunt ipsis e f. duae mediae quantitates proportionales, quae sint Im. eruntque eIms. quantitates talibus quatuor numeris proportionales. & quoniam cubi sunt in tripla proportione radicum: erit, sicut a. ad b. sic e. ad I. sed e. ad I. sicut numerus ad numerum: Igitur sicut numerus ad numerum, sic a. ad b.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
