# Arithmeticorum libri II 136-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/136-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/136-2

COROLLARIVM. Ex his manifestum est, quòd omnium duarum quantitatum inuicem incommensurabilium, neque quadrata sunt adinuicem, sicut quadrati numeri: neque cubi, sicut cubi numeri, neque secunda quadrata, sicut bis quadrati numeri. COROLLARIVM. Contrà, & omnes duę quantitates, quarum quadrata non sunt ad inuicem, sicut quadrati numeri; vel quarum cubi non sunt ad inuicem, sicut cubi numeri: vel quarum secunda quadrata non sunt ad inuicem, sicut bis quadrati numeri; sunt inter se commensurabiles. Nam haec duo corollaria constant ex duobus praecedentibus propositionibus, à distinctione contrariorum. COROLLARIVM. Praeterea manifestum est, quòd quantitates inter se commen surabiles, sunt omnino, etiam tam quadrato, quàm cubo, quàmque secundo quadrato commensurabiles; non autem è conuerso. Nam quantitates, siue quadrato, siue cubo, siue secundo quadrato commensurabiles, non sunt omnino inter se commensurabiles. COROLLARIVM. Vnde sequitur, vt quantitas rationalis sit etiam potentia, & cubo, & quadrato secundo, & sic in infinitum rationalis: & non è conuerso. Nim quantitas siue potentia, siue cubo, siue quadrato secundo, rationalis non omnino est magnitudine rationalis. COROLContrà, quantitates inter se incommensurabiles non omnino sunt & potentia, aut cubo, aut quadrato secundo incommensurabiles. At quantitates potentia, vel cubo, vel quadrato secundo incommensurabiles omnino sunt & magnitudine inter se commensurabiles.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
