# Arithmeticorum libri II 140

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/140

ad dimidium bc. Ideo tunc per quadragesimam octauam huius, constat ipsas mn. esse potentia tantùm commensurabiles. Existente autem ac. binomio quarto, quinto vel sexto, fit vt a l. Ib. sint inuicem inconmensurabiles: quoniam scilicet, per diffin. talium binomiorum, radix ipsius d f. & perinde radix ipsius g. hoc est ipsa h. & ipsa KL incommensurabilis est ipsi a b. & idcirco ipsi a k & ipsis al, Ib. quare, per quadragesimam septimam huius, ipse a l.Ib. Vnde constat ipsas n n. inuicem incommensurabiles. tunc esse potentia in commensurabiles. Item cum rectangulum mn. sit dimidium ipsius bc. atque exeunte a c. binomio primo, tertio, quarto, vel sexto ipsa bc. sit potentia tantum rationalis: ideo tunc rectangulum in n. erit mediale. Excunte verò a c. binomio secundo, vel quinto bc. erit magnitudine rationalis: quare tunc rectangulum mn. erit rationale. Praeterea cùm quadrata in n. conficiant totam a b. atque exeunte ac. binomio primo vel quarto ab. sit magnitudine rationalis: Exeunte verò a c. binomio secundo, tertio, quinto, vel sexto, a b. sit potentia tantùm rationalis. Idcirco exeunte ac. binomio primo vel quarto, quadrata m n. conficiunt rationale. Exeunte verò a c. binomio secundo, tertio, quinto, vel sexto, quadratamn.conficiunt mediale. Ex quibus quidem, consyderatis irrationalium quantitatum diffinitionibus, constabit quòd excunte a c. —binomium. —bimediale primum. 30 --mn. eritbimediale secundum. Binomio Maior. Potens roale ac mediale. Potens duo medialia. COROLHinc ergo comperiri poterunt singulae quantitates irrationa les: vt si velim, exempli gratia, comperire irrationalem quantitatem, quae Maior vocatur, per praecedentem, inueniam quartum binemium: & per praesentem, ipsius binomij radicem, quae, vt ostensum est, Maior erit. Et similiter per reliquas binomiorum species reliquas irrationales inueniemus.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
