# Arithmeticorum libri II 142-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO. 592. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/142-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/142-2

PROPOSITIO. 592. Omne aggregatum quadratorum inaequalium excedit duplum producti radicum in quadrato differentiae radicum. Secetur quantitas a b. per inaequalia apud c. & à maiori portione a c. abscindatur ipsi bc. aequalis Cd. Atque ita ostendendum est, quòd congeries quadratorum ac. cb. supererat duplum ipsius rectanguli ac. cb. in quadrato ipsius da. quod à Campano in decimo Elementorum ostensum est. Per quartam secundi, quadratum a c. & quadratum Cb. cum duplo rectanguli a c. cb. simul ęqualia sunt quadrato a b. Quod per octauam secundi, aequale, est quadrato da. cum quadruplo rectanguli ac. cb. Auferatur vtrinque duplum rectanguli ac. cb. & supererunt quadratum ac. & quadratum cb. simul aequalia quadrato da. & duplo rectanguli a c. c b. Haec autem est demonstratio. E. ac– D. cb–7 simul aequlia sunt Qo a b. Qud p 8. PM secudi Sac. eb( aequale est ac. cb. Auferatur vtrinque & supererunt suda

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
