# Arithmeticorum libri II 143

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO. 592. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/143

C. a C simul aequaliaL. cb) Et hoc demonstrandum fuit &ac. c b. PROPOSITIO 6Ο Singularum residui specierum radices, sunt ipsę singulae irratio nales residuales quantitates per ordinem: videlicet Residuum, Residuum mediale primum, Residuum mediale secundum, Minor, cum rationali mediale totum potens, & cum ediali mediale totum potens. Repetam descriptionem, supposita & demonstrata 572 praecedentis. Hoc solùm mutato, vt pro aggregato membrorum ab. bc. sumatur eorundem differentia, qua valet majus membrum a b. excedit minus bc. Nam si aggregatum supponitur binomium: iam per dissin. differentia erit Residuum eiusdem specici. Item pro aggregato portionum m n. (quod aggregatum erat radix ipsius ab c. binomij) sumatur differentia earundem nn. qua scilicet maior portio m. superat minorem n. Quae differentia erit irrationalis quantitas residualis illius quantitatis, quam conflabant portiones n n. per diffinitionem. Ostendam igitur, quòd sicut ipsius aggregati ab c. radix fuit ipsum aggregatum m n. ita differentiae ipsarum ab. bc. radix erit differentia ipsarum mn. Sic, cum ipsius m. quadratum sit a I. atque ipsius n. quadatum sit Ib. iam a b. erit aggregatum duorum quadratorum inaequalium, quorum radices mn. Sed bc. fuit duplum producti talium radicum: igitur, per praecedentem, ipsa a b. excedit ipsam bc. in quadrato differentiae earundem radicum, hoc est, differentia ipsarum a b. b c. est quauratum differentiae ipsarum mn. Et perinde haec differentia erit radix illius. Quamobrem per demostrata in 577. praecedenti, praecedentis, si illa diffetentia fuerit residuum primae speciei: haec differentia erit residuum. Si illa, Residuum 25 specici, haec Residuum mediale primum. Si illa, Residuum 38 speciei, haec Residuum mediale secundum. Si illa, Residuum 48 speciei: haec irrationalis, quae Minor. Si illa, Residuum 58, haec cum rationali mediale potens. Si illa, residuum 68, haec cum mediali mediale potens. Et hoc est, quod demonstrandum proponebatur.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
