# Arithmeticorum libri II 144

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/144

COROLLARIVM. Vnde manifestum est, quòd compertis per 572 pręcedentem, sex irrationalibus quantitatibus praedictis, quę singulae ex binis membris constant inaequalibus: Iam eorundem men brorum differentiae singulae erunt Residuales quantitates praedictarum bimembrium. Item si bimenbribus sua singulis quadrata attribuantur (quae binomia sunt) talium binomiorum Residua erunt singula singularum dictarum Residualium quadrata. PROPOSITIO 6I Sex irrationalium quantitatum residualium, scilicet Residui, Residui medialis primi, Residui medialis secundi, Minoris, Cum rationali mediale potentis, Cum mediali mediale potentis, singularum per ordinem, singula quadrata sunt singulae sex species Residui. Sicut praecedens sequitur ex demonstratis 596 & 571 Ira praesens propositio similiter ex ijs, quę in 59' & 582 ostensa sunt, constabit. COROLLARIVM. Hinc manifestum est, quòd Binomij, & Residui habentium aequalia nomina, radices inter se habent etiam aequalia nomina: & è contrario, Binomium & Residuum, quorum radices habent aequalia nomina, sortiuntur etiam inter se no mina aequalia. Idemque de nominibus proportionalibus di cendum. Nam aequalitas nominum in quadratis, facit aequalitatem nominum in radicibus: & è contrario. Proportio verò proportionem, sicut per processum demonstrationis 57* & 582 constare potest. Nunc exponam hìc sex species binomiorum, & totidem earum radices, quae sunt sex irrationales quantitates. Binomia oogle tized Binomia sex Quarum radices sunt totide irtoales quantitate sibimebres.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
