# Arithmeticorum libri II 146-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/146-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/146-2

PROPOSITIO Omnis quantitas Rationalis multiplicans quamlibet irratis. nalium quantitatum, siue bimembrem, siue eius corellatiuam residualem, producit eiusdem generis irrationalem, ac multiplicatae commensurabilem. Haec est generalior praemissa: ibi enim de Binomio, ac residuo: hic vero de qualibet duodecim irrationalium agitur. Itaque sit exempli gratia, rationalis a. quae multiplicet b. bimediale secundum, & producat c. Aio, quod c. est Bimediale secundum & ipsi b. commensurabile. Sit enim ipsius a. quadrato d. quod rationale erit, atque ipsius b. quadratum sit e. quod, per quinquagesimamoctauam huius, erit Binomium tertium: Deinde d. multiplicans e. faciat ipsam fi eritque s. per praecedentem, binomium tertium. Sed per corollarium. 115 huius s. quadratum est ipsius c. ergo per 572 huius c. radix ipsius f. binomij tertij, erit bimediale secundum, quod fuit propositum. Eadem penitus argumentatione vteris pro reliquis irrationalium generibus, tam bimembribus, quàm re sidualibus. Sed in residualibus, pro quinquagesima octaua, & 57 citabis sexagesimam primam, & sexagesimam, quę de residuis loquuntur: itaque constat veritas propositionis.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
