# Arithmeticorum libri II 147-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO. 652. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/147-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/147-2

PROPOSITIO. 652 Omnis quantitas irrationalis diuisa per quamuis rationalem, exhibet in quotiente quantitatem sibi cognominem & commensurabilem. Exempli gratia, b. quantitas irrationalis, siue vnimembris, siue bimembris, siue residualis, diuidatur per c. rationalem, & proueniat a. Dico, quòd a. est eiusdem generis, cuius b. & ipsi commensurabilis. Nam cùm diuisor in quotientem producat diuisum: iam c. in a. ducta, faciet ipsam b. Ducatur igitur c. in ipsam d. sibi aequalem, & producat ipsam e. eritque e. rationalis: & per primam sexti, sicut d ad a. sic e. ad b. Et permutatim, sicut d.ad e. sic a. ad b. Commensurabilis autem est d. ipsi e. quoniam vtraque rationalis. Igitur per 48' huius, & a. commensurabilis ipsi b. quare, per precedentem, erit & a. eiusdem generis, cuius ipsa b. supponebatur. quod erat demonstrandum. PROPOSITIO Omnes duae quantitates inuicem commensurabiles coniunctae, conficiunt eiusdem generis quantitatem & sibi commensurabilem. Sunto a b. quantitates inuicem commensurabiles: Aio, quòd totum a b. erit quantitas eiusdem generis, & vtrique ipsarum a b. commensurabilis. Quòd enim a b. totum ipsis a b. singulis est commensurabile, constat, per quadragesimam sextam huius. Quòd autem eiusdem generis cum ipsis. constat per pręmissam sexagesimam quartam: constat ergo totum propositum. Vnde manifestum est, quòd aggregatum ex quotcunque quantitatibus inuicem commensurabilibus, est invulis pattibus commensurabile & eiusdem generis cum eisdem.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
