# Arithmeticorum libri II 147

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/147

PROOmnis quantitas commensurabilis cupiam ex irrationatium ordine, est eiusdem generis irrationalis. Et habet eidem proportionalia & commensurabilia nomina. Esto à quantitas; quaepiam, vel potentia tantùm rationalis, vel medialis, vel bi men oris, siue residualis: ipsique a. commensurabilis esto b. Aio, quòd b. est eiusdem generis irrationalis, cuius a. Diuidatur enim b. in ipsam a. & proueniat c. eritque per 512 huius c. ra tionalis. Cùm verò quotiens in diuisorem producat diuisum, iam C. multiplicans a. facit ipsam b. Rationalis autem c:lgitur per 49° huius, si a. sit vnimembris quantitas, si bimembris, vel residualis, per praecedentem, erit b. eiusdem generis, cuius a. & eidem commensurabilis: quod est propositum. Quòd autem b. habeat nomina proportionalia & commensurabilia nominibus ipsius a, constabit, si qua secatur a. eadem róne in mebra secetur & b. quod erat propositionis reliquum.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
