# Arithmeticorum libri II 148-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 682. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/148-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/148-2

PROPOSITIO 682 Omnis quantitas potentia rationalis multiplicans aliquam ex irrationalibus, producit eiusdem generis quantitatem. Exem pli gratia, a. quantitas potentia rationalis multiplicet b. bimediale secundum, & producat c. Aio, quòd c. est bimediale secundum. Nam, per diffi. multiplicationis, sicut est a. multiplicans ad positam rationalem, sic c. productum ad b. mul tiplicatam. Sed a. potentialiter commensurabilis est positae rationali per hyp. igitur per 482 huius & c. ipsi b. potentialiter commensurabilis est. Cumque b. sit bimediale secundum, erit, per praecedentem, & c. bimediale secundum. quod fuit ostendendum. Non aliter in singulis caeteris vtriusque ordinis irrationalibus constat propositum. PROPOSITIO 69. Omnis quantitas irrationalis diuisa in quantitatem potentia rat: nalem, exhibet in quotiente quantitatem sibi cognominem. Exempli gratia, quantitas a. potentia tantum rationalis, diuidat b. bimediale primum, & proueniatc. aio, quod c. est bimediale primum. Nam per diffin. diuisionis, sicut est diuisor ad positam rationalem, sic est b. diuisa, ad c. quotientem. Sed a. potentialiter commensurabilis est positae rationali per hypotesim: ergo & b. potentialiter commensurabilis est ipsi c. per 482 huius. Sed b. bimediale primum. Igitur vt c. bimediale primum per 662 praemissam. quod fuit ostendendum.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
