Latin
PROPOSITIO 682
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 149
Unproofread scanNot analysed yet
Et eodem syllogismo per singula irrationalium genera repetito, constat propositum. PROPOSITIO 7O. Duae quantitates bimembres eiusdem generis inuicem commensurabiles, per ordinem sex irrationalium sumptae, inter se multiplicatae, producunt singulas binomij species. Quod 582 pro positio de quadrato, haec de producto irrationalium conclu dit. Sunto, exempli gratia, a b. singulae quantitates bimedialia secunda, inuicem commensurabilia. Quarum punctum sit c. aio, quòd c. est binomium tertium. Sit enim ipsi aequalis quantitas d. &ex a. in d. fiat e. Eritque e. quadratum ipsius a &perinde binomium tertium per 582 huius. Et quoniam, per primam sexti, sicut b. ad d. sic c. ad e. &ipsa b. ipsi d. per nyp. commensurabilis est. idcirco, per 482 huius, &c. ipsi e. commensurabilis erit: Sed e. binomium tertium: ergo, per 642 &c. binomium tertium est. quod fuit demonstrandum. Quòd si a b. ponantur binomia commensurabilia, erit c. binomium primum. Si autem ab. bimedialia prima commensurabilia: hinc e. binomium secundum. Si maiores, binomium quartum. Si potentes rationale ac mediale, binomium quintum: si potentes duo medialia, binomium sextum esse demonstrabitur: sicut propositio concludit.