# Arithmeticorum libri II 149-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 712. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/149-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/149-2

PROPOSITIO 712 Duae quantitates residuales eiusdem generis inuicem commen surabiles, per ordinem sex generum sumptae, inter se multiplicatae, producunt singulas residui species. Quod 612 propositio de quadrato, haec praesens de producto residualium concludit. Itaque sicut praecedens ostensa est per 582 & 482 & 642. ita praesens propositio per 611481 & 642 eodem processu & descriptione demonstrabit. PROPOSITIO 72. Duae quantitates bimembres eiusdem generis potentialiter inuicem commensurabiles, inter se multiplicatae, producunt binomia. Exempli gratia, sunto a. & b. bimedialia secunda potentialiter inter se commensurabilia, & ex a. in b. fiat c. aio, quòd c. binomium est. Ponatur enim d. ipsi aequalis, & ex ain d. fiat e. quod per 5 82 erit binomium. Verùm per primam sexti, sicut b. ad d. sic c. ad c. & b. commensurabilis potentialiter ipsi d. igitur, per 482 & c. commensurabilis potentialiter ipsi e. Sed e. binomium: ergo, per 672 huius, c. binomium erit: quod fuit ostendendum. Similiter siue a b.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
