# Arithmeticorum libri II 150-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/150-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/150-2

PROPOSITIO 75 Omne binomium in Residuum proportionalium & commersurabilium nominum multiplicatum, producit quantitatem rationalem. Sunto duo binomia & residuum a. & b. quorum nomina majus maiori, & minus minori proportionalia sint & commensutabilia, & ex ductu a. in b. fiat c. Aio, quòd c. rationale est. Ponatur ipsi binomio aequalia nomina habens d. residuum: & ex a. in d. fiat e. quòd per praecedentem erit rationale. Cum autem b d. sicut residua proportionalium & commensurabilium nominum, erunt b d. inter se commensurebilia: sed per primam sexti, sicut b. ad d. sic c. ad e.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
