# Arithmeticorum libri II 151

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/151

Igitur per quadragesimam octauam huius, c. commensurabilia ipsi e. Cumque e. sit rationalis, erit & c. rationalis. Sicut demonstrandum fuit. PROPOSITIO 76 Si Binomium multiplicans aliquam quantitatem, produxerit quantitatem rationalem: multiolicata quantitas residuum est, cuius nomina proportionalia, & commensurabilia sunt binomii nominibus. Binomium a. multiplicet b. quantitatem, & producat c. rationalem. Aio, quòd b. Residuum, est cuius nomina proportionalia sunt & commensurabilia ipsius a. binomij nominibus. Ponantur enim d. Residuum eorundem nominum, sine commensurabilium, & proportionalium cum nominibus a. binomij. & ex a. in d. fiat e. eritque per prae cedentem, vel ante praemissam ipsa e. Rationalis. Sed per primam sexti, sicut c. ad e. sic c. ad d. commensurabilis: est au tem c. ipsi e. quia sunt rationales. Ergo per quadragesimam octauam huius, b. commensurabilis ipsi d. Fuit autem d. residuum: igitur per 64' & b. residuum & commensurabilium nominum ipsi d. Sed nomina ipsiusd. commensurabilia nominibus ipsius a. binomij, & proportionalia: itaque & ipsius b. residui erunt eisdem commensurabilia & propor tionalia: quod fuit demonstrandum. PROPOSITIO 77. Si Residuum multiplicans aliquam quantitatem fecerit quantitatem rationalem, multiplicata quantitas binomium est, cuius nonuina proportionalia sunt, & commensurabilia residui nominibus. Haec in eadem omnino descriptione, & eodem processu demonstratur: Hoc excepto, quòd vbi ponebatur binomium, ponatur residuum, & è contratio. Omnis rationalis quantitas diuisa in binomium, exhibet in quo tiente residuum, cuius nomina commensurabilia sunt, & proportionalia ipsius binomis nominibus. Exempli gratia, rationalis quantitas c. diuidatur per a. binomium, & proueniat b. Aio, quòd b. residuum est, cuius nomina commensurabilia sunt & proportionalia ipsius a. binomij nominibus. Nam cùm diuisor a. in quotientem b. producat diuisam c. sitque binomium, & c. rationalis: iam, per 762 praecedentem, b. residuum erit nominum commensurabilium & proportionalium ipsius acbinomij nominibus. quod est propositum.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
