# Arithmeticorum libri II 152

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 79. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/152

PROPOSITIO 79. Omnis rationalis quantitas diuisa in residuum, exhibet in quo tiente binomium, cuius nomina incommensurabilia sunt & proportionalia ipsius residui nominibus. Sicut praecedens per 762 praemissam, ita praesens per 772 demonstratur. PROPOSITIO 8OBinomia, quarum radices habent inuicem proportionalia & commensurabilia nomina, sortiuntur quoque proportionalia in5 ter se & commensurabilia nomina. Sint, exempli gratia, ab c. d e f.binomia tertia, quorum maiora membra a b. de. minora verò bc. ef. deinde sumantur horum binomiorum radices. sitque ipsius a b c. radix ghk & ipsius de f. radix Imn. per 572 huius eruntque per eandem ghk. Imn. bimedialia secunda: Sint ergo talium bimedialium membra, maiora quidem gh. Im. minora verò hk. mn. Et supponatur vt gh. ipsi Im. Atque hk. ipsi mn. comparatum, proportionalia sint & commensurabilia. Dico hinc, quòd & binomiorum ab c. def. ipsum membrum a b. ipsi de. atque ipsum bc. ipsi ef. comparatum, proportionalia sunt & commensurabilia; quod sic ostenditur. Quoniam quantitas gk. In. habent membra commensurabilia, & proportionalia, majus maiori, & minus minori, erunt comunctim & totum toti proportionalia, & per quadragesimam octauam huius, commensurabilia. Igitur, per quinquagesimam secundam huius, ipsorum gh. In. quadrata, scilicet, a c. df. erunt sicut numerus quadratus ad numerum quadratum inter se, & ideo commensurabilia: & idcirco per sexagesimamquartam huius, habebunt membra inuicem proportionalia & commensurabilia, scilicet a b. ipsi de. atque Dc. ipsi ef. quod est propositum. Similiter in cęteris binonomiis, & eorum radicibus constabit id, quòd demonstrandum proponitur.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
