# Arithmeticorum libri II 153-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/153-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/153-2

PROPOSITIO 82. Omnis irrationalis bimembris quantitas multiplicans residualem quantitatem eorundem, siue proportionalium & commensurabilium nominum, producit quantitatem potentia rationalem, & quandoque rationalem. Sunto, gratia exempli, a. bimediale secundum: & b. residuum mediale secundum eorundem, siue proportionalium & commensurabilium inuicem membrorum: multiplicet autem ipsa a. ipsum b. & producatc. Aio, quòd c. est potentialiter rationalis, siue quandoque simpliciter rationalis. Quod sic patet. Sit ipsius a. quadratum d. & ipsius b. quadratum e. Eritque per 582 huius, d. binomium tertium. Atque e. residuum tertium per 612 fiat: ergo ex d. in e. quantitas f. Et quoniam a b. habent per hyp. proportionalia & commensurabilia inuicem nomina: iam eorum quadrata d e. per pręcedentem & antepraemissam habebunt inter se proportionalia & commensurabilia nomina. Quamobrem, per 742, vel 752 huius, d. binomium multiplicans e. binomium, producit quantitatem rationalem. Igitur f. rationalis est, & ideo c. quae per corollarium 118. huius, est radix ipsius s.potentialiter rationalis est. Et si f. fuerit quadratus numerus, tunc &c. magnitudine rationalis erit. quod fuit demonstrandum. Similiter idipsum de quauis bimembri quantitate, suaque residuali osten detur sicut propoponitur.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
