Latin
PROPOSITIO S8
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 157
Unproofread scanNot analysed yet
Sint enim, si possibile est, talia membra a d. dc. vt eorum excessus; sit dictum ac. residuum. Et tunc si majus membrum a d. sit rationale, sicut in primo, vel quarto residuo, cum &a d. vt supponitur, rationale sit; erit eorum differentia bd. rationalis: verùm bc. potentia tantùm rationalis per diffinitionem binomij primi vel quarti. Igitur dc. binomium est, non autem potentia rationalis, quod est supposito contrarium. Astruitur ergo propositum. Quòd si minus membrum bc. sit rationalis, vt in secundo, &quinto residuo, tunc rursus bd. rationalis: sed a b. potentia tantùm rationale, per diffin. secundi, vel quinti binomij: ergo a d. binomium, non potentialiter rationalis est. Quod supposito contradicit. Constat igitur proposita impossibilitas: &hoc, quando a d. ponitur maior, quàm a b. Quando verò minor, scilicet cùm punctum d. ponitur inter puncta bc. tunc arguetur similiter, vel a d. vel de. esse residuum: quod similiter supposito aduersarij refragatur. Sicquo ad primum, secundum, quartum, &quintum residuum, constat propositum. Quo ad tertium verò, sextumque refiduum, sic procedam. Ponam e f. aggregatum ex quadrats ipsarum a b. bc. Item fg. duplum eius, quod fit ex ab. in b c. Eritque per quinquagesimam nonam huius, eg. quadratum ipsius a c. siue, quod idem est, a c. radix ipsius eg. Cumque a c. sit tertium, vel sextum reresiduum, erit, per sexagesimam primam eg. residuum primum. Itaque, si ac. residuum fit per alia, quàm a b. bc. membra, vtpote per a d. dc. tunc aggregatum ex quadratis ipsorum a d. de. sit eh. duplum verò eius, quod ex a d. in dc. sit hg. Cumque ex demonstratione sexagesimaeprimae, tunc ipsius e g. residui primi membra sint eh. hg. sequitur, vt ipsum e g. residuum primum constet per excessum aliorum, quàm e f. fg. membrorum: quod dudum impossibile fuit ostensum. Quę demonstratio non solùm tertio &sexto, sed etiam caeteris residuis vsu venit. Sic constat penitus, quod proponitur.