# Arithmeticorum libri II 158

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 9O᾽. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/158

PROPOSITIO 9O᾽. Impossibile est quamlibet caeterarum quinque residualium quan titatum esse excessum aliorum, quam suorum membrorum, serua ta diffinitione. Quod praemissa de Residuo conclusit, haec praesens de residuo mediali primo, secundo, caeterisque tribus residualibus quantitatibus proponit. Vt si sit, exempli gratia, Residuum mediale secundum, cuius nomen majus a b. minus verò bc. ita vt residuum ipsum mediale secundum sit ac. Aio igitur, quòd ac. non potest esse excessus aliorum, quàm a b. bc. membrorum, vt puta ipsorum a d. dc. ita vt a d. dc. habeant conditiones diffinitionis ipsius me dialis, quas habent a b. bc. Si enim hoc possibile est: tunc aggregatum ex quadtatis ipsorum a b. bc. sit ef. duplum verò eius, quod fit ex a b. in bc. sit fg. Eritque per 592 huius ac. radix ipsius eg. Cumque a c. sit residuum mediale secundum, erit, per sexagesimamprimam eg. Residuum tertium. Itaque si ac. residuum mediale secundum esse potest excessus aliorum, quàm a b. bc. vt pote ipsorum a d.dc. membrorum: tunc aggregatum ex quadratis ipsorum a d. dic. duplum verò eius, quod ex a d. in dc. sit gh. Eruntque ex demonstratione sexagesimae primae tunc ipsius eg. residni tertij membra e h. hg. Quare sequetur, vt ipsum e g. Residuum tertium fiat per excessum aliorum, quàm e f. fg. mem brorum: quod per praecedentem impossibile est. Et perinde impossibile erit ipsum a c. Residuum mediale secundum esse aliorum quàm ab. bc. propriorum membrorum excessum, seruatis diffinitionis conditionibus. quod fuit demonstrandum. quae demonstratio similiter ad reliquas residuales quantitates transfertur. Sic constat penitus propositum.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
