Latin
PROPOSITIO 95
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 161
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 95 Binomium &residuum non solùm inter se magnitudine, sed etiam primo, secundo, &omni deinceps in infinitum quadrato incommensurabilia sunt. Sit a. quoduis binomium. b. autem quodlibet residuum. Aio, quòd a b. &simpliciter, &potentialiter in infinitum incommensurabilia sunt. Nam si b. ipsi. a. commensurabilis esset, cùm a. sit binomium, esset &b. binomium per sexagesimam quartam huius: quod est contra hyp. Non sunt igitur ab. commensurabiles, sed incommensurabiles Deinde sunto ipsorum a b. prima quidem quadrata cd. secunda ef. &deinceps sequentia. Erunque per quinquagesimam octauam &sexagesimam primam huius, c. binomium, d. autem residuum primi ordinis. Et similiter e. binomium, &f. residuum eiusdem ordinis, quae sunt inuicem, hoc est, tam cd. quàm e f. &deinceps, incommensurabiles: quoniam scilicet binomium Residuo incommen surabiledudum ostensum est. Igitur potentiae ipsorum a b. primę, secundae &sequentes incommensurabiles ad inuicem, sicut proponitur. PROPOSITIO 96 Bimembris quantitas &residualis non solùm inter se magnitudine, sed etiam potentialiter in infinitum incommensurabiles sunt. Sit a. quęcunque bimembris, b. verò quaelibet Residualis. Aio, quòd a b. incommensurabiles ad inuicem sunt: secus enim per sexagesimam quartam huius, essent eiusdem generis: quod est contra hypothesim. Deinde sint ipsarum a b. quadiata prima cd. secunda ef. &deinceps: eruntque per quinquagesimam octauam, &sexagesimam primam c. binoinium, binomium, &d. residuum: item e. binomium primum, &f. residuum primum: igitur, per praecedentem, tam ipsa cd.