# Arithmeticorum libri II 161

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/161

PROPOSITIO 95 Binomium & residuum non solùm inter se magnitudine, sed etiam primo, secundo, & omni deinceps in infinitum quadrato incommensurabilia sunt. Sit a. quoduis binomium. b. autem quodlibet residuum. Aio, quòd a b. & simpliciter, & potentialiter in infinitum incommensurabilia sunt. Nam si b. ipsi. a. commensurabilis esset, cùm a. sit binomium, esset & b. binomium per sexagesimam quartam huius: quod est contra hyp. Non sunt igitur ab. commensurabiles, sed incommensurabiles Deinde sunto ipsorum a b. prima quidem quadrata cd. secunda ef. & deinceps sequentia. Erunque per quinquagesimam octauam & sexagesimam primam huius, c. binomium, d. autem residuum primi ordinis. Et similiter e. binomium, & f. residuum eiusdem ordinis, quae sunt inuicem, hoc est, tam cd. quàm e f. & deinceps, incommensurabiles: quoniam scilicet binomium Residuo incommen surabiledudum ostensum est. Igitur potentiae ipsorum a b. primę, secundae & sequentes incommensurabiles ad inuicem, sicut proponitur. PROPOSITIO 96 Bimembris quantitas & residualis non solùm inter se magnitudine, sed etiam potentialiter in infinitum incommensurabiles sunt. Sit a. quęcunque bimembris, b. verò quaelibet Residualis. Aio, quòd a b. incommensurabiles ad inuicem sunt: secus enim per sexagesimam quartam huius, essent eiusdem generis: quod est contra hypothesim. Deinde sint ipsarum a b. quadiata prima cd. secunda ef. & deinceps: eruntque per quinquagesimam octauam, & sexagesimam primam c. binoinium, binomium, & d. residuum: item e. binomium primum, & f. residuum primum: igitur, per praecedentem, tam ipsa cd.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
