# Arithmeticorum libri II 162-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO. 97. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/162-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/162-2

PROPOSITIO. 97 Quadrata portionum irrationalis lincae bimembris, quae maior appellatur, sunt binomium & residuum quartae speciei. Constat hoc apertè in descriptione & theoria quinquagesimę octauę huius, quando a bc. est binomium quartum in u. est maior. fuit autem ibi a K. potentior quàm Kl. in eo, quòd fit ex a l. Ib. hoc est, in quarta parte ipsius e f. hoc est, in qua drato, quod ex dimidio ipsius bc. quod dimidium incommensurabile est ipsi a K. quoniam eorum dupla, scilicet a b. bc. membra binomij sunt incommensurabilia: quo fit, vt aK. rationalis potentior sit, quàm kl potentialiter tantùm rationalis in quadrato radicis sibi incommensurabilis: Atque ideo, per diffinitionem, a kl. sit binomium quartum ex membris a k. KI. constans: vtque Ib. eorundem membrorum excessus sit residuum quartum. Erat verò a l. quadratum ipsius n. atque Ib. quadratum ipsius n. quę sunt membra maioris prędictę, hoc est m. membrum majus: & n. membrum minus. Igitur quadrata talium membrorum, sunt binomium quartum, & residuum quartum. quod fuit demonstrandum. COROLVnde manifestum est, quòd tales portiones, quę constituunt Maiorem, sunt etiam ipsę irrationales Maior, & Minor. Hoc est, magna portio est irrationalis, quae Maior appellatur: parua verò portio, irrationalis, quę Minor dicitur. Nam, cùm quadratum magnę portionis sit binomium quartum, iam per quinquagesimam septimam ipsa magna portio erit irrationalis, quę Maior. Cumque quadratum paruę portionis sit residuum quartum: iam per sexagesimam, ipsa parua portio erit irrationalis, quę Minor. Atque hęc est causa, quòd tales irrationales, Maior, & Minor vocantur; quoniam earum membra singula cadunt sub diffinitionem compositi: vnde & membra singula rursus in portiones homogeneas, & sic deinceps in infinitum (quod mirabile est) secantur.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
