Latin
PROPOSITIO 982
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 163
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO 982. Quadrata portionum Potentis Rationale, ac mediale sunt Binomium ac residuum aliquando quintae, aliquam lo sextae speciei. Nam in descriptione quinquagesimę septimę huius, quando a bc. est binomium quintum, tunc mn. est potens rationale ac mediale. Quadratum autem portionis m. est a I. quadratum autem portionis n. est Ib. contigit autem a I. esse binomium quintum vel sextum. atque Ib. esse residuum quintum, vel sextum: quod sit patet. Cùm a b 6. sit binomium quintum, iam ab, est rationalis potentia tantùm, &idcirco a k. eius dimidium rationalis potentia tantùm. Itaque si kl. sit rationalis, quod tunc contingit, cum d f est numerus quadratus, &perinde g. ipsius df. quatta pars numerus quadratus: tunc al. est binomium quintum. Sit autem kl. sit potentia tantùm rationalis, quando videli cet df. &perinde ipsius quadrans g. non est numerus quadratus: Tunc kl. est binomium sextum. Et eodem modo variatur Ib. de residuo quinto in sextum, cùm sit excessus membrorum dicti binomij. Constat ergo propositum. Quadrata potentis duo medialia portionam, sunt etiam binomium, etiam Residuum, quinque quintae &quinque sextae speciei.