# Arithmeticorum libri II 164

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 982. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/164

Haec constat eodem penitus modo, quo praemissa in eadem quinquagesimae sextę descriptione. COROLLARIVM. Vnde manifestum est, quòd tam potentis rationale ac mediale, quàm potentis duo medialia portiones sunt quque potens rationale ac mediale: Atque cum rationali mediale potens: & quinque sunt Potens duo medialia: Atque cum mediali mediale potens. Quod corollarium constat ex quinquagesima septima, & 603. & ex duabus praemissis. PROPOSITIO 100 Omnis quantitas potentia rationalis diuisa in binomium, exhibet in quotiente Residuum. Quantitas a. potentialiter rationalis diuidatur per binomium b. & proueniat c. Aio, quo c. residuum est. Sit enim quadratum ipsius a. quantitas d. quę rationalis erit. Item, quadratum ipsius b. sit e. quod per quinquagesimam octauam huius, erit binomium primum. Deinde diuidatur d. per e. & proueniat s.quae per septuagemam octauam huius, erit residuum nominum commensura bilium nominibus ipsius e. & proportionalium, & perinde Residuum primum. Sed per corollarium duodecimae huius f. est quadratum ipsius c. hoc est è. radix est ipsius f. Residui primi: igitur, per sexagesimam huius c. residuum est. Quod fuit demonstrandum.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
