Latin
PROPOSITIO 101*
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 166
Unproofread scanNot analysed yet
aequale est quadratis a b. bc. simul sumptis. Igitur quadratum ipsius ac. &ideo ipsius cd. quincuplum erit ad quadratum ipsius bc. Cumque bc. per hyp. sit rationalis: erunt dc. potentia tantùm rationalis: &bc. longitudine rationalis: quare, per diffin. harum, excessus b d. Residuum quintum erit: quandoquidem de. potentior quàm cb. in quadrato lineae sibi incommensurabili: Igitur &be. ipsi b d. aequalis Residuum quintum erit. Atque ideo, per sexagesimam primam huius, quadratum ipsius be. erit residuum primum. Est autem quadratum ipsius be. aequale rectangulo b a. a e. Igitur quod fit ex ba. in ipsam a e. residuum primum est. Sed quod fit ex ba. in a e. diuisum in ba. rationalem, exhibet ipsam a e. Ergo, per sexagesimam quintam huius, a e. quo tiens diuisionis, est commensurabilis &cognominis ipsi diuisae, hoc est, quod fit ex b a. in a e. quod est residuum primum: Itaque a e. Residuum primum est: quod restabat demonstrandum. Quae demonstratio, ad omnem quantitatem transfertur: sicut infert propositio,