# Arithmeticorum libri II 166

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 101*. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/166

aequale est quadratis a b. bc. simul sumptis. Igitur quadratum ipsius ac. & ideo ipsius cd. quincuplum erit ad quadratum ipsius bc. Cumque bc. per hyp. sit rationalis: erunt dc. potentia tantùm rationalis: & bc. longitudine rationalis: quare, per diffin. harum, excessus b d. Residuum quintum erit: quandoquidem de. potentior quàm cb. in quadrato lineae sibi incommensurabili: Igitur & be. ipsi b d. aequalis Residuum quintum erit. Atque ideo, per sexagesimam primam huius, quadratum ipsius be. erit residuum primum. Est autem quadratum ipsius be. aequale rectangulo b a. a e. Igitur quod fit ex ba. in ipsam a e. residuum primum est. Sed quod fit ex ba. in a e. diuisum in ba. rationalem, exhibet ipsam a e. Ergo, per sexagesimam quintam huius, a e. quo tiens diuisionis, est commensurabilis & cognominis ipsi diuisae, hoc est, quod fit ex b a. in a e. quod est residuum primum: Itaque a e. Residuum primum est: quod restabat demonstrandum. Quae demonstratio, ad omnem quantitatem transfertur: sicut infert propositio,

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
