Latin
PROPOSITIO 104*
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 167
Unproofread scanNot analysed yet
km. sit rationalis: eritque, per praecedentem, Im. reliqua portio residuum quintum. Sed propter similem proportionem, sicut Im. ad ipsam mk. sic gh. ad ipsam hf. Ergo per decimam quintam sexti, quod fit ex Im. h f. aequale est ei, quod fit ex mk. gh. rationale autem, quòd ex mk. gh. quandoquidem ipsae rationales. Igitur quod ex Im. hf. rationale est. Sic ergo Im. Residuum quintum multiplicans ipsam hs. producit quantitatem rationalem. Quare, per septuagesimam septimam ipsam, hs. multiplicata quantitas erit binomium quintum: quod ostendendum proponebatur.