# Arithmeticorum libri II 167-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/167-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/167-2

COROLLARIVM. Hinc manifestum est, quòd si tota linea sic diuisa, siue vtralibet portionum ponatur potentia tantùm rationalis, adhuc portiones erunt, quae dictae sunt, irrationales, scilicet Residua, & binomium. Nam si duę lineae, vna rational is, & altera potentialiter tantùm rationalis sic diuisę fuerint, propter proportionem eandem; portiones huius, portionibus illius, per quadragesimam octauam, commensurabiles potentialiter erunt: & idcirco per sexagesimam septimam, eiusdem generis cum illis. Similiter, si portio maior illius rationalis, ac portio maior huius potentia tantùm rationalis ponatur, tunc reliquę portiones erunt residua. Si verò mi nor portio illius rationalis, ac minor huius potentia tantùm rationalis sit, tunc maiores binomia erunt: sicut infert corollarium. PROPOSITIO 1O62. Si circulus, cuius diameter rationalis circumscribat triangulum, quadratum, & hexagonum aequilaterum: solum latus hexagoni rationale est: latus verò tam trianguli, quàm quilrati Potentialiter tantùm rationale & longitudine incommensurabile ipsius circuli diametro. Patet: nam latus hexagoni aequale est semidiametro circuli circumscribentis, vt in quarto Elementorum ostensum est. Latus autem trianguli potentialiter triplum; latus verò quadrati potentialiter duplum est ad semidiametrum: quae rationes cùm nequaquàm sint, sicut numeri quadrati ad numerum quadratum, iam per secundum Corollarium quinquagesimaetertiae huius, latera talia incommensurabilia sunt semidiametro, & perinde diametro? sicut proponitur. Talis autem laterum ratioin decimotertio Elementorum commonstratur.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
