Latin
COROLLARIVM
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 168
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM. Et manifestum est simul, quòd latus trianguli ad latus quae drati in eodem circulo descriptorum potentialiter est sesquialterum, &perinde incommensurabile. PROPOSITIO 107* Si circulus, cuius diameter rationalis circumscribat decagonum, pentagonum, octogonum, atque dodecagonum aequilaterum: tunc latus decagoni erit Residuum quintum, latus pentagoni minor, latus octogoni minor, latus dodecagoni residuum sextum. De lateribus decagoni, &pentagoni ostensum est in decimotertio Elementorum: de lateribus autem octogoni &dodecagoni ostensum est in speculationibus nostris: sed ex his demonstrationibus hae regulae deducuntur.