# Arithmeticorum libri II 17-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 427. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/17-2

PROPOSITIO 427. Omnis columna quadrata, siue cubus, componitur ex duabus columnis triangulis, scilicet collaterali & praecedenti, & ex praecedenti triangulo. Exempli causa, dico, quòd cubus quintus scilicet 125. componitur ex duabus columnis triangulis, scilicet quinta 75. & quarta, scilicet 40. & ex triangulo quarto, scilicet 10. Nam, per diff. cubus talis conficitur ex quinque quadratis quiniis: tales autem quadrati, per vndecimam huius, constant ex quinque triangulis quintis & ex totidem quartis. Verùm quinque trianguli quinti, per diff. faciunt columnam triangulam quintam: quinque autem trianguli quarti, faciunt columnam triangulam quartam & vnum triangulum quartum. Igitur cubus assumptus quinti loci aequiualebit aggregatum duarum pyramidum triangularum quintae & quartę, & trianguli quarti: sicut demonstrandum fuit. Et simili argumento, quod pro quinto loco, pro quocunque alio procedam ad confirmandum propositum. PROOmnis columna pentagona construitur ex duabus columnis, scilicet quadrata collaterali, triangula praecedenti, & ex triangulo praecedenti. Exempli gratia, columna pentagona quinta 175. aio, quòd conficitur ex duabus columnis, scilicet quadrata quinta 125. & triangula quarta, scilicet 40. & ex triangulo quarto, scilicet 10. Nam per diff. columna pentagona quinta coaceruatur ex quinque pentagonis quintis. Talesque pentagoni, per diffin. ex quinque quadratis quintis, totidemque triangulis quartis.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
