# Arithmeticorum libri II 17

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/17

PROPOSITIO 41* Omnis pyramis hexagona aequiangula aequalis est aggregate trium pyramidum, scilicet pentagonae collateralis, ac triangulae & quadratae praecedentium. Exempli gratia, dico quod pyramis hexagona aequiangula quinti loci. s. 125. aequiualet tres pyramides .s. pentagonam quintam 75. vnà cum triangula quarta, scilicet 20. & quadrata quarta, scilicet 30. Nam per praecedentem, pyramis hexagona aequiangula quinta aequiualet duas pyramides, scilicet hexagonam tetragonicam collateralem 95. & quadratam quartam, scilicet 30. Per 372 autem propositionem huius, hexagona tetragonica quinta aequiualet duas, scilicet pentagonam quintam & triangulam quartam pyramides, scilicet 75. & 20. Igitur hexagona aequiangula quinta aequiualebit tres, scilicet pentagonam quintam, triangulam quartam, & quadratam quartam, sicut fuit demonstrandum: & eodem syllogismo in omni casu constabit semper propositum.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
