# Arithmeticorum libri II 174-2

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, GOROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/174-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/174-2

GOROLLARIVM. Quòd si pro latere decagoni, sumatur latus Dodecagoni: vel si pro diametro circuli, sumatur diameter sphęre, & pro latere Decagoni latus Dodecahedri: eadem omnia quę proposita hic & ostensa sunt, similiter sequentur. Nam, per 107, posita diametro rationali, latus dodecagoni Residuum sextum. At per 108, latus dodecahedri, adhuc idem residuum est. Denique tam super lateribus isopleurarum figurarum; tam planarum, quàm solidarum, quàm super earum perpendicularibus, quàm etiam super lineę media extremaque ratione diuisę portionibus possent formari varię. ac penè infinitę quęstiones; nunc videlicet circuli diametrum, nunc latera, nunc segmenta s ipponendo irrationalia, nunc cuiusuis speciei aut ordinis irrationalia. sic igitur in immensa, atque in extricabilem irrationalium syluam; videlicet trinomia, quadrinomia, mediales secundas, tertias, & cęteras, quę infinitae sunt. Que tamen ex ipso calculo curiosis notescere possunt. Nonis satis sit hactenus processisse, praximque decimi decimi Elementorum demonstrasse, ac multa ab Euclide omissa conclusisse. Cętera relinquo curiosioribus. Sed obscura, minusque necessaria minus curanda sunt. Quod & Cicero in Officiis pręcipere videtur.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
