Latin
PROPRIA IPSIVS AVTHORIS
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 177
Unproofread scanNot analysed yet
De (ompaginatione solidorum regularium. Quae figurae tam planae, quam solidae locum impleant, vbi Auerroes Geometriam ignorasse indicatur. De momentis aqualibus libri quattuor: in quorum postremo de centris solidorum ab Archimede emissis agitur: &de centro solidi parabolici. De quadrati geometrici, Quadrantis, &Astrolabi speculatione, fabrica, vsuque. De lineis horariis libri 3. In quibus tota huiusmodi linearum theoria, quo ad situm, colligantiam &descriptionem ipsarum plene tractatur. Nam lineae horariae à meridie coeptae, secant periferiam quandam in iis punctis in quibus eandem tangunt lincae horariae ab occasu vl ortu exensae. Talis autem periferia vt circulus est, uel ex Conicis sectionibus aliqua, sci licet Parabolè, Ellipsis, uel hyperbole. Photismide lumine, &umbra, ad perspectiuam &radiorum incidentiam facientes. Diaphana in 3. libros diuisa. In quorum primo de perspicuis corporibus. In 2. de iride. in 3. autem de organi uisualis structura, &conspiciliorum formis agitur. Quaestionum arithmeticarum libelli. 3. Geometricarum libelli 2. Astronomicorum problematum tres: in quilus regulae cum exemplis traduntur. Adnotationes omnimodae in diuersos Math ematicae locos. Canones tabularum Alfonsi, Blanchini Eclipsium, Directionum primi mobilis. Compendium Mathematicae breuissimum. Elementorum Euclidis Epitome cum nouis &artificiosissimis in quintium, in arithmetica, in decimum, &in solidorum libros demonstrationibus. Conicorum Apollonii breuiarium libris 3. facilius &directe demonstratum. Tabula sinus recti supponens sinum maximum siue circuli semidiametrum plurium, quàm millies mille particularum. quod est totius geometrici, astronomicique calculi necessarium instrumentum. Compendium magnae constructionis Ttolomaicae omnium obseruationum astro nomicarum seriem paucis comprehendens ex breuiarioJo. Regimontii. Compendium Boetianae Musicae, cum optimis speculationibus &calculo ac modulatuum ratione, &systematum proportione.