Latin
PROPOSITIO
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 19
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO Omnis columna hexagona aequiangulae aequiualet aggregito ex columna hexagona tetragonica collaterali, &ex cubo, quadratoque praecedentibus. Exempli gratia, columna hexagona aequiangula quinti loci scilicet 30 5. aequiualet aggregato ex columna hexagona tetragonica quinta, scilicet 225. &ex cubo quarto, scilicet 64. quadratoque quarto, scilicet 16. Nam, per diffi. columna hexagona aequiangula quinta constat ex quinque hexagonis aequiangulis. Tales autem hexagoni componuntur, per 322. huius, singuli ex coniunctione singulorum hexagonorum tetragonicorum eiusdem quinti loci, &totidemque quadratorum quarti loci. Sed quinque quadrati in quarto loco valent cubum quartum, &quadratum eiusdem loci simul. Et quinque hexagoni tetragonici ex quinto loco faciunt, per diffin. columnam tetragonicam quintam. Igitur columna hexagona aequiangula quinta, valet aggregatum. columnae hexagonae tetragonicae quintae, cubi quarti, &eiusdem quadrati: quod ostendendum fuit. Quae demonstratio, sicut quinto loco, ita &alijs accommodatur, ad confirmandam propositi veritatem.