Latin
PROPOSITIO
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 22
Unproofread scanNot analysed yet
Per antepraemissam rursus, columna triangula quarta, aequalis est pyramidi pentagonae quartae: pyramis autem pentagona quarta, per 36', aequalis est pyramidi quadratae quartae, &pyr triangulae tertiae. Quamobrem, columna triangula 4, vnà cum Auo quarto, aequalis erit cum ilo trium, scilicet pyramidis Q quartae, pyramidis triangulae tertiae &trianguli 4. Ostendendum est igitur, quòd dictus cumulus aequalis est aggregato pyramidis quadratae 42 &pyramidis triangulae 4*. Auferatur vtrinque, scilicet tam ab illo cumulo, quàm ab hoc aggregato pyramis quadrata 42. &demonstrandum supererit, quòd pyramis triangula tertia vnà cum. Qlo quar to aequalis est pyramidi triangulae 42: quòd tandem constat per diffin. ipsius pyrs triangulae: quippe quae assumpto semper sequenti triangulo procreat sequentem pyramidem. Qua argumentatione, sicut in quinto, ita &in quolibet alio praecedenti vel sequenti loco, semper constabit propositum.