# Arithmeticorum libri II 22

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/22

Per antepraemissam rursus, columna triangula quarta, aequalis est pyramidi pentagonae quartae: pyramis autem pentagona quarta, per 36', aequalis est pyramidi quadratae quartae, & pyr triangulae tertiae. Quamobrem, columna triangula 4, vnà cum Auo quarto, aequalis erit cum ilo trium, scilicet pyramidis Q quartae, pyramidis triangulae tertiae & trianguli 4. Ostendendum est igitur, quòd dictus cumulus aequalis est aggregato pyramidis quadratae 42 & pyramidis triangulae 4*. Auferatur vtrinque, scilicet tam ab illo cumulo, quàm ab hoc aggregato pyramis quadrata 42. & demonstrandum supererit, quòd pyramis triangula tertia vnà cum. Qlo quar to aequalis est pyramidi triangulae 42: quòd tandem constat per diffin. ipsius pyrs triangulae: quippe quae assumpto semper sequenti triangulo procreat sequentem pyramidem. Qua argumentatione, sicut in quinto, ita & in quolibet alio praecedenti vel sequenti loco, semper constabit propositum.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
