# Arithmeticorum libri II 26

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 6O. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/26

PROPOSITIO 6O. Omnis quadratus imparis excedit praecedentis imparis quadratum in quadruplo collateralis paris. Exempli gratia: quadrati quarti imparis, s. 49. excedit quadratum tertij imparis, scilicet 25. in quadruplo quarti paris 6. hoc est in 24. Nam per 532 praecedentem 49. constat ex parte altera longiori quarto quadruplicato, & vnitate. Et per eandem 25. constat ex parte altera longiori tertio quadruplicato & vnitate. Igitur 49. excedit ipsum 25. in quadruplo differentiae, qua parte altera longior quartus excedit parte altera longiorem tertium: Sed per praemissam talis differentia est per numerus quartus, scilicet 6. ergo 49. excedit ipsum 25. in quadruplo quarti paris, 6. hoc est, in 24. Quod erat demonstrandum. Quare sicut pro quarto, ita pro alio quocunque loco propositum concludemus. PROPOSITIO 61Quod fit ex qualibet radice in parte altera longiorem collateralem si coniungatur cum quadrato collaterali; conflabitur gnomo, qui coniunctus cum quadrato trianguli praecedentis, conficit quadratum trianguli collateralis. Exempli gratia: Ex radice 5. in quintum parte altera longiorem scilicet 20. fit 100. qui iunctus quadrato quinto scilicet 25. conflat 125. Aio, quòd 125. positus cumo Ql 41 10.s. cum 100. conficiet Qu Δli g1 15.s. 225. Nam, per 5 5° praecedentem, quod fit ex radice 52 in 5 parte altera longiorem, si iungatur cum to 5o, constituit 58 cubum, Sed, per 552 praecedentem, 5us cubus cumt Dli 41 coniunctus consicit que ali 5': Igrr, quod fit ex radice 52 in 58 parte altera longiorem, iunctum cum Q 5o: hoc est, ipse numus 125. si apponatur tiAl 41 . s. 100. conficiet Qu ali 5l. s. 225. quod fuit ostendendum, in 5° loco & similiter in alijs locis constabit propositum.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
