Latin
PROPOSITIO 6O
Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II 28
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur demonstrandum erit, quòd congeries talium duarum columnarum &talium quatuor triangulorum, est tripla ad pyramidem quadratam quintam. Sed cum per 34° huius, pyramis quadrata quinta constet ex combinatione duarum pyramidum triangularum quintae &quartae: iam ostendendum erit, quòd congeries praedicta duarum columnarum &quatuor triangulorum, est tripla ad combinationem dictam duarum pyramidum. Et constat sic. Quod per 50° huius columna triangula quinta cum duobus triangulis quintis simul conficiunt triplum pyramidis triangulae quintae: &per eandem 50 columna triangula quarta cum duobus triangulis quartis simul accepta, triplum facit pyramidis triangulae quartae. Ergo, per primam quinti Elementorum Euclidis, tota congeries duarum columnarum &quatuor triangulorum, tripla erit ad totam combinationem duarum pyramidum: quandoquidem partes singulae partibus singulis triplae sunt. &hoc erat demonstrandum. Et similiter pro cubis caeterorum locorum constabit propositum.