# Arithmeticorum libri II 28

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II, PROPOSITIO 6O. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francesco-maurolico/arithmeticorum-libri-ii/28

Igitur demonstrandum erit, quòd congeries talium duarum columnarum & talium quatuor triangulorum, est tripla ad pyramidem quadratam quintam. Sed cum per 34° huius, pyramis quadrata quinta constet ex combinatione duarum pyramidum triangularum quintae & quartae: iam ostendendum erit, quòd congeries praedicta duarum columnarum & quatuor triangulorum, est tripla ad combinationem dictam duarum pyramidum. Et constat sic. Quod per 50° huius columna triangula quinta cum duobus triangulis quintis simul conficiunt triplum pyramidis triangulae quintae: & per eandem 50 columna triangula quarta cum duobus triangulis quartis simul accepta, triplum facit pyramidis triangulae quartae. Ergo, per primam quinti Elementorum Euclidis, tota congeries duarum columnarum & quatuor triangulorum, tripla erit ad totam combinationem duarum pyramidum: quandoquidem partes singulae partibus singulis triplae sunt. & hoc erat demonstrandum. Et similiter pro cubis caeterorum locorum constabit propositum.

---

Francesco Maurolico, Arithmeticorum libri II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmeticorum_libri_II.
